Chronik der Stadt Kyllburg 800 - 2000
Quellen und Karten im Original
Der Burgbau im Jahre 1239
Quelle: aus Gesta Trevirorum
CAPUT CVI
Anno Domini MCCXXXV. reversus est Fredericus imperator in Alemanniam, et receptus est a principibus et a civitatibus sicut imperator. Adducta est ei etiam sponsa sua, filia regis Angliae, per Colonien-sem archiepiscopum, et suscepta ubicunque (c) venit cum multa ambi-tione. Porro Heinricus rex, filius imperatoris, qui se ab anno praeterito paraverat ad rebellandum contra patrem, de consilio episcoporum de meliori pace (d) praesumentium, se et sua dedit in gratiam patris. Quem pater statim captivatum, et per diversas custodias missum, tandem in Apuliae (e) partes relegavit; ita, ut dicere ei convenerit cum beato Job:
Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum. Revera enim cum opulentia et potentia (f) magna tunc temporis regnum tenebat Romano-rum. Fecerit (g) hoc pater quo voluerit animo; sed Deus hoc fecisse creditur in vero judicio suo: multum enim Deum offendisse putabatur in delictis juventutis suae. Altissimus autem est patiens redditor, quia mala hominum et patitur et reddit (h)
Apud hunc imperatorem Fredericum sane Theodericus, archiepiscopus Trevirensis, magnus habitus est, et ubique in curiis solempnibus locum sessionis suae inter pontifices pro primatu Trevericae dignitatis obtinuit. Subsequente anno (a) Johannem archipiscopum, qui apud Claustrum in capitulo (b) monachorum, ut supra scriptum est, humatus fuerat, elevari fecit, atque in oratorio beatae Virginis Dei Genitricis Mariae ibidem honorifice collocari tertia die Martii mensis
Eodem etiam anno translatio facta est beatae Elizabeth apud Marburch in ipsis Kalendis Maji, ubi et Theodericus archiepiscopus cum imperatore praesens fuit. Circa idem tempus mortua est Agnes, domina de castello Mailberch (c), et suscepit illud tenendum Rudolphus quidam, filius fratris ejus, tali interveniente pactione (d), quod Waleramnus, filius Waleramni (e), teneret illud in feodo ab archiepiscopo, et Rudolphus a Waleramno. Qui Rudolphus statim aggressus est impugnare vicinas sibi positas moniales de sancto Thoma, propter bona aliqua, quae legaverat eisdem Agnes supradicta, volens eis ea abripere, et sibi jure successionis attra-here. Cujus instantia praevalente, derelinquentes universae (f) coenobium suum, venerunt in civitatem Trevirensem, ibique per tempus aliquod demorantes, ad majorem ecciesiam ad missam cotidie cum processione venerunt, atque inter ipsa sacrae actionis officia (g) duas antiphonas, scilicet: Media vita in morte sumus, et: Salve regina misericordiae lamentabiliter decantabant, et hoc de consilio archiepiscopi et praelato-rum et praedicatorum. Nec his contentus Rudolphus, etiam res episcopii aggressus est; ad cujus insolentiae reprimendas Theodericus archiepiscopus castrum in monte Kilburch aedificare coepit anno Domini MCCXXXIX
weiter: 1239 Urkunde der Bestellung zum Burggrafen im Jahre (Latein)
zurück: Schenkungsurkunde Helmfreds an die Abtei Prüm (deutsch)
zum Inhaltsverzeichnis