Chronik der Stadt Kyllburg 800 - 2000
Quellen und Karten im Original
Urkunde der Bestellung zum Burggrafen im Jahre 1239
Mrh. Ukb. III, 658
Theoderich dei gratia Trevirorum archiepiscopus omnibus presens scriptuam inspecturis notum esse volumus, quod nos Ermesindi comitisse Luzillinburgensi et Henrico filio suo concessimus in feodo, de assensu capituli nostri, quicquid iuris habuimus in opido Bideburg et concedere poteramus, reservatis nobis reditibus pertinentibus ad cameram nostram, ascendentibus ad quatuor libras tantuni annuatim, quas eiusdem opidi scultetus colliget nomine archiepiscoporum Treverensium, qui pro tem-pore fuerint, et cas ipsis annis singulis assignabit. Opidum ipsum munient comitissa et suus filius, et eisdem primum et secundo nobis et succes-soribus nostris fidelitatem facient ipsius opidi omnes inhabitatores. In eodem episcopi Trevirenses domum habebunt honestam, non tarnen munitam, cuius inhabitator non subiacebit oneribus quarumcunque exactionum. Insuper ab ipso subsidium habebunt episcopi Treverenses contra quemlibet, exceptis comitissa Luzillinburgensi et eius successori-bus comitibus Luzillinburgensibus. Et si guerram habuerint eiusdem tempore, per homines suos ibidem locandos et recipiendos se poterunt adiuvare. Item facient comites Lucillinburgenses contra quemlibet, exceptis episcopis Treverensibus. Nullus in eo hominum residentium in bonis episcoporum recipietur absque consensu eorundem. Item dictus filius comitisse et eius successores comites Lucillinburgenses castrenses nostri erunt in Castro Kilburg, ibidem pro se militem locaturi, qui habebit ab episcopis Treverensibus pro eo, quod vulgariter dicitur sezien, quicquid sibi a comite Lucillinburgensi pro redidentia in dicto Castro facienda fuerit assignatum. Et ex eodem se poterunt adiuvare comites Luzillinburgenses eo mode, quo Treverenses episcopi ex opido prenotato, scilicet Bideburg. Ut autem hec rata permaneant et debita stabilitate firmentur, scriptum presens inde confectum communiri fecimus nostro et capituli nostri sigillis. Nos autem E. comitissa Luzillinburgensis et Henricus, ipsius comitisse filius, approbantes omnia prescripta, in eiusdem approbationis testimonium scripto presenti apposuimus etiam nostra sigilla. Datum anno domini millesimo ducentesimo trigesimo nono, nono kalendas Augusti.
Original im Landeshauptarchiv Koblenz I A 7948.
weiter: 1240/1241 Urkunde zur Bestellung des Herrn von Falkenstein zum Burgmann in Kyllburg (Latein)
zurück: Der Burgbau im Jahre 1239 (Latein)
zum Inhaltsverzeichnis