Hotel Mueller

Hotel Müller - Kyllburg - Eifel

Das nette Haus für nette Leute

Hotel Müller Kyllburg Eifel · Mühlengasse 3 · 54655 Kyllburg · Tel 06563/96960 · eMail: info@hotel-mueller-kyllburg.de · GPS: N 50° 02´ 29" - E 06° 35´ 28"

Chronik der Stadt Kyllburg 800 - 2000
Quellen und Karten im Original

1240 Urkunde über die Finanzierung der Baukosten für den Bau der Kyllburg

Trier, 27. März 1240

Mrh. Ukb. III, 675

Theoderich dei gratia Trevirorum archiepiscopus omnibus, ad quos presens scriptum pervenerit, volumus esse notum, quod cum nos propter instantes necessitates nostras et maxime pro edificatione novi castri Kilburg indigeremus pecunia non modica, universa, que habuimus apud Rusport tarn in decimis quam in aliis, morte venerabilis matrone Agnetis domine de Malberg ad nos devoluta, cum res easdem a nobis in feodo tenuisset, conventui S. Thome, ordinis Cistertiensis vendidimus pro ducentis libris, capituli nostri Treverensis accedente consensu, sie tarnen, ut res ipsas nobis restituat conventus memoratus vel suceessoribus nostris, si nos vel successores nostri vel etiam ipse conventus inveneri-mus possessiones equivalentes comparandas, ducentis libris, quas habebit conventus loco possessionum nobis restituendarum ex causa promissa, cum huiusmodi venditio a nobis facta resolvi possit sub conditione licet pure et simpliciter sie contracta. Si vero intra triennium possessiones alias non habuerit emptas conventus, rerum sibi a nobis venditarum dominium apud eundem irrecuperabiliter permanebit. Ut autem hec rata permaneant et debita stabilitate firmentur, presens scriptum inde con-fectum sepedicto conventui tradidimus nostro, capituli nostri Trevirensis necnon et archidiaconi loci communitum sigillis. Datum et actum Treveri anno domini MCCXL, VI. Kalendas Aprilis

Original im Landeshauptarchiv Koblenz, Abt. 171, Nr. 58

weiter: Urkunde zur Erweiterung der Burg (Latein)
zurück: 1240/1241 Urkunde zur Bestellung des Herrn von Falkenstein zum Burgmann in Kyllburg (Latein)
zum Inhaltsverzeichnis